History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nos vero longe majorem vos insimulandi materiam habebimus, si nobis non concedatis; nos enim periclitantes, nec vobis inimicos, reppuleritis, istos vero tantum abest, ut hostes quum sint et contra vos veniant, impediatis, ut etiam copias ex vestra ditione sibi comparare sinatis, quas non est aequum, at oportet aut illorum quoque milites ex agro vestro mercede conductos continere aut nobis etiam auxilium mittere, quocunque modo vobis persuasum fuerit, potissimum vero aperte nos in societatem recipere et adjuvare.
Multa autem, quemadmodum initio significavimus, commoda vobis demonstramus, praecipueque quod et eosdem habemus hostes, quod certissimum est fidei pignus, eosque non infirmos, sed qui nocere iis, qui a se defecerint, valeant; et quum navalis, ac non terrestris societas offeratur, non in levi vobis habendum est, si ea alio convertatur, sed potissimum quidem, si potestis, opera danda est, ut nullos alios classem possidere sinatis, sin minus, ut firmissimum quemque amicum habeatis.
« Atque si quis haec commoda quidem dictu existimet , metuat vero, ne iis obsequendo foedera frangat, sciat suum quidem metum viribus armatum adversariis majorem terrorem incussurum, fiduciam vero, si nos non receperit , infirmam, potentibus hostibus minus formidolosam futuram; simul etiam non magis se nunc de Corcyra, quatn de Athenis etiam consultare, seque non optime illis prospicere, si praesentem rerum statum spectans, ad futurum et tantum non praesens bellum urbem sibi adjungere dubitet, quae maximte cum momentis amica redditur inimicave.