History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Epidamnii vero, Corinthum profecti, coloniam oraculi jussu dediderunt, demonstrantes et ducem sibi coloniae Corinthium fuisse, et Dei oraculum declarantes, eosque rogabant, ne se perdi sinerent, sed opem ferrent.
Corinthii vero et propter ipsam causae aequitatem auxilium promiserunt, coloniam istam non minus suam esse rati quam Corcyraeorum, sed simul etiam odio in Corcyraeos adducti, quod hi quamvis coloni sui parum ipsorum observantes erant;
quippe qui neque in publicis solennitatibus consuetos honores ipsis tribuebant, neque in sacrificiis, quum viscera distribuebant, a viro Corinthio auspicabantur, quemadmodum ceterae coloniae , sed illos contemnebant, quod pecuniarum copia vel ditissimis illius saeculi Graecis pares essent, et bellico apparatu pollerent, quinotiam classe interdum se longe praestare gloriabantur, praesertim quod Pliaeaccs Corcyram olim tenuissent, qui rerum nauticarum gloria floruerant: quamobrem studiosius etiam classi parandae operam dabant, nec erant sane invalidi; centum enim et viginti naves possidebant, quum bellum gerere coeperunt.
De his omnibus igitur quum querelas haberent Corinthii, auxilium lubenter Epidamnum mittebant, omnibus, qui illuc habitandi causa se conferre voluissent, facta eundi potestate, additisque ex Ambraciolis et Leucadiis seque ipsis qui praesidio essent.
Hi autem itinere pedestri Apolloniam iverunt, quae erat Corinthiorum ccIonia, Corcyraeorum metu, ne ab illis mare trajicere prohiberentur.