History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

sed quum cives jam multos annos, ut fertur, seditionibus intestinis laborassent,

10
quodam finitimorum barbarorum bello attriti, magnaque potentia privati sunt.

Novissime vero ante hoe bellum illorum plebs optimates ejecit; at hi quum discessissent, cum barbaris eos, qui in urbe erant, terra marique praedabantur.

Epidamnii vero, qui in urbe erant, quum laborarent, Corcyram, ut ad suae coloniae matrem, legatos mittunt, orantes, ne se perdi sinerent, sed et exules sibi reconciliarent, bellumque barbarorum finirent.

Haec quidem supplices in Junonis templo considentes rogabant; Corcyraei vero preces non admiserunt, sed re infecta eos dimiserunt.

Quum autem Epidamnii intelligerent nullum sibi a Corcyraeis auxilium esse, ambigebant, quonam modo in praesenti rerum statu se gerere deberent, et legatis Delphos missis Deum consuluerunt Corinthiisne ut coloniae deductoribus, urbem dederent, operamque darent, ut aliquid auxilii ab illis impetrarent. Ille vero ipsis respondit, ut illis urbem dederent, eosque sibi duces facerent.