History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Considerate autem : si enim insulam incoleremus, quinam minus essent expugnabiles? Nunc autem oportet nos quam proxime ad istam rem cogitatione accedentes agrum quidem et aedificia missa facere, at mare urbemque tueri, neque cum Pelpponnesiis, illorum causa iratos, si longe plures sint, proelio dimicare (nam si vicerimus, et rursus cum non inferiore numero confligemus; et si quam cladem acceperimus, sociorum quoque auxilia, unde nostrum robur pendet, insuper perierint; nec enim quiescent, si nos bellum ipsis inferre nequeamus), nec villas et agros, sed hominum corpora deplorare; non enim res istae viros, sed viri res istas parant. Et si existimarem, me vobis hoc persuasurum, suaderem, ut vos ipsi ex urbe exeuntes has res vastaretis, et demonstraretis Peloponnesiis, vos harum quidem rerum causa imperata non facturos.
« Quanquam et alia multa praeterea habeo, quae mihi magnam victoriae spem afferunt, si modo voletis et imperium non propagare inter bellandum, et non voluntaria pericula addere; nam magis extimesco domestica nostrorum civium peccata quam adversariorum consilia.
Verum illa quidem etiam in alia oratione inter opus ipsum decla-
Sciendum autem est, bellum geri necesse esse; quod si nostra sponte potius excipiamus, adversarios minus infestos habebimus; sciendum etiam, ex maximis periculis quum ad rempublicam, tum etiam ad homines privatos maximos honores redundare.
Itaque majores nostri, quum Medos sustinuerunt, nequaquam a tantis rebus profecti, sed etiam ea, quae possidebant, relinquentes, consilio potius, quam fortunae opibus, et confidentia majore, quam potentia, quum ipsum barbarum rep-pulerunt, tum etiam imperium ad tantam amplitudinem provexerunt.