History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At res nauticae si qua alia res, artem desiderant, nec fortuitu subcisivis operis disci possunt, imo vero nullius alius rei subcisivum studium relinquunt.
« Atque etiam si pecunias, quae sunt Olympiae aut Delphis, moverint, et majore mercede nautas peregrinos a nobis conductos subtrahere conentur, hoc profecto grave esset, si nos, cum inquilinis nostris naves ooascen-dentes, ipsis resistere non possemus; nunc vero simul et hoc nobis adest, et id quod est praestantissimum, gubernatores habemus cives, et alios ministros et plures et pe-ritiores, quam reliqua omnis Graecia.
Nec vero ob impendens periculum quisquam externorum militum in animum induxerit, et a patria sua exsulare, et cum minore simul spe propter majoris stipendii in paucos dies pensionem illos in bello gerendo juvare.
Ac res quidem Peloponnesiorum tales, et his similes esse videntur; at nostrae, cum iis, quae in illis reprehendi, carere, tura etiam alia longe majora habere.
Quod si pedestribus copiis nostrum agrum invaserint, nos in illorum agrum classe incursiones faciemus. Hic vero jactura non erit aequalis, si Peloponnesi aliqua pars, et Attica tota vastetur. Illi enim nullum alium agrum habebunt, quem pro altero sine praelio occupent; nobis vero et in insulis et in continente amplus est ager. Magna enim res est maris imperium.