History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Praesidium autem sicubi collocabunt, aliquam quidem agri partem excursionibus et transfugiis aflligeut, sed tamen hoc non poterit nos circumvallare et impedire, ne in ipsorum agrum navigemus, et, qua re pollemus, navibus illos ulciscamur.
Nam ex usu rerum nauticarum plus peritiae ad proelia
Rerum vero maritimarum scientiam non facile poterunt adipisci.
Nam ne vos quidem his operam dantes statim a bello Medico perfecistis. Quonam igitur modo homines, qui agriculturae, non autem rebus maritimis dant operam, et qui praeterea ne facultatem quidem in hoc studio se exercendi habebunt propter assiduas nostrae classis incursiones, facinus aliquod dignum edent?
Nam adversus paucas quidem naves incursionem facientes periculum fortasse subeant, multitudine suam imperitiam audaci us confirmantes; sed, si multis prohibeantur, quiescent, et dum se in his non exerceant, erunt imperitiores, et hac ipsa dc causa etiam cunctantiores.
At res nauticae si qua alia res, artem desiderant, nec fortuitu subcisivis operis disci possunt, imo vero nullius alius rei subcisivum studium relinquunt.
« Atque etiam si pecunias, quae sunt Olympiae aut Delphis, moverint, et majore mercede nautas peregrinos a nobis conductos subtrahere conentur, hoc profecto grave esset, si nos, cum inquilinis nostris naves ooascen-dentes, ipsis resistere non possemus; nunc vero simul et hoc nobis adest, et id quod est praestantissimum, gubernatores habemus cives, et alios ministros et plures et pe-ritiores, quam reliqua omnis Graecia.