History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hujusmodi autem homines neque naves explere neque pedestres exercitus saepe emittere possunt, quod simul et a re familiari absunt, et sumptus de suis privatis facultatibus fadunt, et praeterea etiam maris usu prohibentur.
Atqui opes bella magis quam violentae pecuniarum collationes sustinent. Homines autem inopes ad bellum gerendum corporibus, quam pecuniis sunt promptiores; nam illa quidem ex periculis evasura confidunt, has vero non certi sunt. fore ut non vel ante belli finem consumant, praesertim si, quod est verisi -mile, bellum praeter ipsorum opinionem producatur.
Nam in uno quidem proelio Peloponnesii eorumque socii Graecis omnibus resistere possunt; sed cum dissimili adversariorum apparatu bellum gerere non possunt, quando neque uno eodemque concilio utentes in tempore aliquid acriter conficere possunt, et omnes par suffragii ferendi jus habentes diversasque patrias suam quisque rem urgent, unde nihil ad finem perduci solet.
Alii enim nonnullos quam maxime cupiunt ulcisci, alii vero, res domesticas quam minime corrumpi. Quumque post longam cunctationem vix tandem in unum conveniant, exiguo tantum temporis momento de communibus rebus consultant, majorem vero temporis partem in rebus privatis curandis ponunt. Et unusquisque non per suam negligentiam stare putat, ut damnum fiat, sed et aliquem alium esse, qui sibi prospiciat, ut eadem ab omnibus privatim opinione universa respublica ipsis insciis perdatur.
« Quod autem maximum est, pecuniarum inopia prohibebuntur, dum eas tarde expedientes cunctantur; sed belli occasiones non exspectant.
Neque vero magis illorum aut munitionum exstructio aut classis digna est, quae metuatur.
Illas enim difficile est vel in pace ut paris potentim urbem exstruere, nedum in hostico, et cum nos adversus illos non minus muniti simus.