History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quod postquam Athenienses acceperunt, universi ex agris concurrentes opem contra istos tulerunt, et cinctos eos obsidere coeperunt.

Sed quum tempus protraheretur, Athenienses attriti diuturna obsidione, magna ex parte discesserant, custodia imperiique summa novem Archontibus commissa, qui prout optimum fore judicarent, arbitratu suo rem administrarent. Tunc autem novem Archontes maximam rerum ad rempublicam pertinentium partem administrabant.

At qui cum Cylone obsidebantur, male se habebant, quia cibi et aquae inopia premebantur.