History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cum autem Cylo Delphis oraculum consuluisset, deus respondit, ut celeberrimo Jovis die festo Athenarum arcem occuparet.

Ille vero, acceptis a Theagene copiis, et amicis persuasis, ubi advenerunt Olympia, quae in Peloponneso celebrantur, urbis arcem occupavit, ut qui tyrannidem sibi pararet, ratus et esse hunc maximum illum Jovis diem festum, et eum ad se, qui in ludis Olympiacis victor fuisset, nonnihil pertinere.

Sed utrum in Attica, an uspiam alibi hic maximus dies festus dictus esset, nec ipse tunc animadverterat, neque oraculum declarabat (nam apud Athenienses quoque sunt Diasia, quae maximus Jovis Milichii dies festus vocantur, extra urbem, in quo omnis civitas sacrificant, multi non victimas, sed liba illic usitata), sed cum oraculum se recte intelligere existimaret, opus est aggressu.-.