History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cum autem Cylo Delphis oraculum consuluisset, deus respondit, ut celeberrimo Jovis die festo Athenarum arcem occuparet.

Ille vero, acceptis a Theagene copiis, et amicis persuasis, ubi advenerunt Olympia, quae in Peloponneso celebrantur, urbis arcem occupavit, ut qui tyrannidem sibi pararet, ratus et esse hunc maximum illum Jovis diem festum, et eum ad se, qui in ludis Olympiacis victor fuisset, nonnihil pertinere.