History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ac primum quidem Lacedaemonii legatis ad Athenienses missis imperabant, ut piaculum deae pellerent. Piaculum vero hujusmodi fuit.
Cylo quidam Atheniensis fuit, vir, qui in ludis Olympiacis vicerat, inter veteres et generis nobilitate florens et opibus potens. Uxorem autem duxerat tiliam Theagenis, viri Megarensis, qui tunc Megaris tyrannus erat.