History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Postea vero auxilium ipsis tulerunt quadraginta naves Athenis profectae, et Chiorum ac Lesbiorum XXV. Et exscensu e navibus in terram facto, pugnaque pedestri victores, urbem tribus munitionibus et simul etiam a mari obsederunt.
Pericles vero sumptis seiaginta navibus ex iis, quae erant in statione, Caunum versos et in Cariam quam celerrime contendit, quia nuntium acceperat, Phoenicum naves contra se navigare. Jam enim et Stesagoras Samo abierat cum quinque navibus et alii ad Phoenicum classem.
Interea vero Samii, repentina eruptione navibus facta, castraque nullis munitionibus septa aggressi, naves, quae pro castris in statione erant, profligarunt, et ceteras, quae contra se in aciem educebantur, praelio navali superarunt; et mare finibus suis proximum per qualuordecim ferme dies in sua potestate tenuerunt; et quaecunque volebant, importarunt et exportarunt.