History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quidam autem ex Samiis (nonnulli enim erant, qui ferre non potuerant, sed in continentem fugerant) cum potentissimis eorum, qui in urbe erant, et cum Pissuthne Hystaspis filio, qui tunc Safdibus praeerat, inita societate, collectisque septingentis ferme auxiliariis militibus sub noctem in Samum trajecerunt.
Et primum quidem factionem popularem aggressi sunt et maximam ejus partem in suam potestatem redegerunt; deinde vero, obsidibus suis ex Lemno surreptis, suos, ut deficerent, perpulerunt; et praesidium Atheniensium et praefectos, quos penes se habebant, Pissuthnae tradiderunt; atque expeditionem etiam in Miletum statim parare coeperunt. Cum illis autem et Byzantii defectionem fecerunt.
Athenienses vero his audilis, cum sexaginla navibus adversus Samum profecti, harum quidem sexdecim navibus non eunt usi (aliae enim in Cariam iverant, ut Phoenicum naves specularentur, aliae vero in Chium et Le-sbum, ut auxilia inde evocarent); quatuor vero et quadraginta navibus, Pericle duce cum novem collegis, ad insulam Tragiam cum Samiorum septuaginta navibus pugnarunt, in quarum numero erant viginti, quae milites vehebant, omnes autem Mileto veniebant; et Athenienses victores erant.