History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque ex his sexa-
Sed Cimone vita defuncto fameque exorta a Citio recesserunt, cursumque navigationis tenentes supra Salaminem, quae est in Cypro, cum Phoenicibus et Cypriis et Cilicibus navalem ac pedestrem pugnam simul commiserunt; et victoria ex utroque praelio reportata, domum re· dierunt, itemque naves ex Aegypto, quae cum ipsis venerant.
Lacedaemonii vero post haec bellum, quod sacrum appellatur, susceperunt; potitique templum, quod Delphis est, tradiderunt Delphis; Athenienses vero contra post iliorum discessum cum exercitu profecti et potiti Phocensibus tradiderunt.
Interjecto deinde tempore quum Bmolorum exsules Orchomenum et Chaeroneam aliaque quaedam Boeotiae oppida tenerent, Athenienses cum mille gravis armaturae militibus ex suiset ex sociis quot miserant pro se quique, in illa loca, quae inimica erant, expeditionem Tolmidae Tolmaei filii ductu susceperunt. Et, Chaeronea capta [et in servitutem redacta] praesidio in ea collocato, discedebant.
Boeotorum vero exsules, et cum ipsis Locri, et Eubocn-sium exsules, et alii quotquot earumdem partium erant, Orchomeno facta eruptione, illos iter facientes prope Coroneam invaserunt; cumque ipsos proelio superassent, Atheniensium alios interfecerunt, alios vivos ceperunt.