History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Orestes autem Echecratidae Thessalorum regis filius, ex Thessalia profugus, Atheniensibus persuasit, ut sc reducerent. Athenienses vero assumptis Boeotis et Phocensibus sociis expeditionem adversus Pharsalum Thessaliae susceperunt; et agrum quidem in sua potestate eatenus habebant, ut a castris non longe procederent (Thessalorum enim equites prohibebant), urbem vero non ceperunt, nec aliud quicquam eorum, quorum causa illam expeditionem susceperant, ipsis succedebat, sed una cum Oreste redierunt re infecta.
Deinde vero non multo post mille Athenienses, navibus conscensis, quae Pegis erant, (ipsi autem Pegas tenebant) duce Pericle Xanthippi filio contra Sicyonem navigarunt, et, exscensu e navibus in terram facto, Sicyonios , qui secum conflixerant, proelio vicerunt.
Quumque stalim Achaeos absumpsissent et in ulteriores partes trajecissent, GEniadis Acarnaniae civitati bellum intulerunt, eamque obsidebant; neque tamen ceperunt, sed domum reverterunt.
Postea vero, intermisso triennio, foedera quinquennalia inter Peloponesios et Athenienses inita sunt.
Et Athenienses Graeco quidem bello supersederunt; sed iii Cyprum expeditionem faciebant cum ducentis tum suorum tum sociorum navibus Cimonis ductu.