History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero, intermisso triennio, foedera quinquennalia inter Peloponesios et Athenienses inita sunt.

Et Athenienses Graeco quidem bello supersederunt; sed iii Cyprum expeditionem faciebant cum ducentis tum suorum tum sociorum navibus Cimonis ductu.

Atque ex his sexa-

42
ginta naves in £gyptum navigarunt, quas Amyrlmus, qui in paludibus regnabat, accersebat; reliqua: vero Cilium obsidebant.

Sed Cimone vita defuncto fameque exorta a Citio recesserunt, cursumque navigationis tenentes supra Salaminem, quae est in Cypro, cum Phoenicibus et Cypriis et Cilicibus navalem ac pedestrem pugnam simul commiserunt; et victoria ex utroque praelio reportata, domum re· dierunt, itemque naves ex Aegypto, quae cum ipsis venerant.

Lacedaemonii vero post haec bellum, quod sacrum appellatur, susceperunt; potitique templum, quod Delphis est, tradiderunt Delphis; Athenienses vero contra post iliorum discessum cum exercitu profecti et potiti Phocensibus tradiderunt.

Interjecto deinde tempore quum Bmolorum exsules Orchomenum et Chaeroneam aliaque quaedam Boeotiae oppida tenerent, Athenienses cum mille gravis armaturae militibus ex suiset ex sociis quot miserant pro se quique, in illa loca, quae inimica erant, expeditionem Tolmidae Tolmaei filii ductu susceperunt. Et, Chaeronea capta [et in servitutem redacta] praesidio in ea collocato, discedebant.

Boeotorum vero exsules, et cum ipsis Locri, et Eubocn-sium exsules, et alii quotquot earumdem partium erant, Orchomeno facta eruptione, illos iter facientes prope Coroneam invaserunt; cumque ipsos proelio superassent, Atheniensium alios interfecerunt, alios vivos ceperunt.

Atque Boeotiam Athenienses totam reliquerunt, induciis ea conditione factis, ut captivos reciperent

Et Boeotorum exsules in patrias reversi caeterique omnes rursus liberi, suisque legibus vixerunt.

Neque multo post haec Euboea ab Athenieusibus defecit. Cum autem Pericles cum Atheniensium exercitu In eam jam trajecisset, ipsi nuntiatum est, Megara defectionem fecisse et Peloponnesios irruptionem in Atticam-facturos et Atheniensium praesidiarios milites a Megarensibus caesos, illis exceptis, qui Nisaeam confugissent; defecerant autem Megarenses advocatis Corinthiis et Sicyoniis et Epidauriis. Pericles vero confestim copias ex Euboea reducebat.

Quo facto Lacedaemonii, irruptione facta in Atticae Eleusinem et Thriasios campos, eos vastarunt, duco Plisloanacte, Pausaniae lilio, Lacedaemoniorum rege, nec ulterius fere progressi domum redierunt.

Et Athenienses duce Pericle in Euboeam rursus trajecerunt, totamque subegerunt, et reliquas quidem ejus partes condibonibus in fidem receperunt, Heslia:enses vero sede sua expulerunt eorumque agrum tenuerunt.