History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem visum est ipsis, apud Boeotos subsistere, et dispicere, quanam ratione quam tutissime transire possent. Quinetiam Atheniensium nonnulli clani ipsos sollicitabant, quia democratiam, et longos muros, qui aedificabantur, tolli sperabant.

Athenienses vero prodierunt adversus eos publice omnes et Argivorum mille, et ceteri socii pro se quique; universorum an-tem fuerunt qualuordecim hominum millia.