History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem Piio-censes expeditionem suscepissent contra Dorienses, Lacedaemoniorum metropolin, Boeum et Cytinium et Eriucum, quumque unum ex his oppidis cepissent, Lacedaemonii, duce Nicomede Cleombroti (ilio, pro Plistoanacie Pausaniae regis filio, qui adhuc erat junior, Doriensibus opem tuleruut cum mille cl quingentis militibus de suis et decem millibus sociorum; cumque Plroccnses, deditione certis conditionibus facta, urbem reddere coegissent, domum redibant.
Eos autem, si per sinum Crissaeum mari transire voluissent, Athenienses navibus circumvecti impedituri erant; per Geraneam vero transire non tutum ipsis esse videbatur, qnod Athenienses Megara et Pegas tenerent; nam Geranea et transitu difficilis eiat, et Atheniensium praesidio semper custodiebatur; tunc autem praesenserunt, fore ut illi haec, quoque parte se prohiberent.