Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[*]( 7, 2 ) Angelum autem descendentem ab oriente sole: Heliam prophetam dicit, qui anticipaturus est tempora Antichristi ad restituendas ecclesias et stabiliendas ab intolerabili persecutione. haec in apertione libri et ueteris testamenti et nouae praedicationis legimus; ait enim dominus per Malachiam: ecce ego mitto uobis Heliam Thesbiten, conuertere corda patrum ad [*]( 6 Mal. 4, 5. 6 ) [*]( 5 apertione] perditione A nouae scripsi, noui A 6 mitto = ajiooteXXtu LXX )
Mitti autem de caelo orationes ecclesiae ab angelo et suscipi eas et contra effundi iram et scotomari regnum Antichristi per angelos sanctos et in euangelio legimus; ait enim: orate, ne incidatis in temptationem. erit enim angustia magna, qualis non fuit ab initio nec ab origine mundi, et nisi dominus breuiasset dies illos, non esset salua ulla caro super terram. hos ergo archangelos magnos VII ad percutiendum regnum Antichristi mittet. nam et ipse dominus dixit in euangelio: tunc filius hominis mittet nuntios suos et colligent electos eius de IIII uentis a finibus caeli usque ad fines eius. et ante ait: tunc [*]( 5 cf. Apoc. 7, 4-9 7 cf. ibid. 8, 3 sqq. 8 cf. ibid. 8, 6 sqq. 10 Matth. 26, 41 (= Marc. 14, 38; Luc. 22, 46) Matth. 24, 21. 22 cf. Marc. 13, 19. 20 15 Matth. 24, 31 17 Mich. 5, 5. 6 ) [*]( 3 ad sequentis] adsequentis A 8 effudit A scotomari scripsi, percuti A, cf. quod subsequitur lin. 14: ad percutiendum regnum 9 ait enim], enim ait A 16 colligent scripsi, colliget A — ircioovdaEt, cui lectioni non desunt testes )
\'Tuba\' autem uerbum est potestatis; et licet repetat per \'fialas\', non quasi factum esse dicat, sed quoniam semel, quod [*]( 4 Eccle. 12, 3 5 Matth. 13, 27-30 14 cf. Apoc. 8, 6 15 cf. ibid. 15, 7 ) [*]( 2 hominum om. A indagabunt respondere uidetur uerbo πημανου̃σιν pro ┊┊ιμανοῡσιν(pascent Vulg.) 11 lolhim Am2, illum Am1 15 nonJ scil. repetit factum oppositum est sequenti futurum ("nicht als ob er sagte, dafi es schon \'geschehen sei") )
[*]( 8, 13 ) Aquila uolans medio caelo: spiritus sanctus significatur in duobus prophetis contestans magnam plagarum iram imminere. si quo modo, quamuis sit nouissimum tempus, aliquis adhuc saluus esse possit. [*]( \') cf. Apoc. 8, 7 et 16. 2 2) cf. ibid. 8, 8. 9 et l(j, o 3) cf ibid. 8, 10. 11 et 16, 4-7 *) cf. ibid. 8, 12 et 16, 8. 9 ■>) cf. ibid 9, 1 sqq. et 16, 10. 11 6) cf. ibid. 9, 13 sqq. et 16, 12-16 7) c-f. ibid. 11, 15 et 16,17-21 14 cf. ibid. 11, 3 ) [*]( 2 minus dixit = ὲμει4 sancti .1 percucurrit scripsi, per- currit A 5 reddit Aml 6 sed scripsi, et A 7 pseudoprophetiaj uerte: es gibt namlich auch eine lalsche Auslegung 9 insaniam A 11 Bahilonis A )
[*]( 10, 1. 2 ) Namque angelum fortem. quem dicit descendisse de caelo. amictum nubem - et iris super caput eius et facies eius tamquam sol et pedes eius tamquam columna ignis- et habentem in manu sua librum apertum — et posuit pedes suos supra mare et terram — [fol. 13r dominum nostrum significat, sicut superius enarrauimus de \'facie eius tamquam solis\', id est de resurrectione; super caput autem eius irim iudicium, quod factum aut facturus est. liber autem apertus apocalypsis est quam accepit Iohannes. pedes eius et superius diximus conflatos\' esse apostolos. nam calcari ab eo et mare et terram. omnia pedibus eius subdita significat. angelum illum dicit, id est nuntium patris omnipotentis; uocatur enim magni ni [*]( - 7 cf. p. 20, 6-11 11 cf. p. 26, 3 14 Esai. 9. 6 11 quam] quem A 12 terra A 14 icl est scripsi, esse A )
[*]( 10, 31 ) Septem tonitrua locuta uoces suas: spiritus septiformis uirtutis per prophetas protestatus omnia futura uoce illius in saeculo testimonium reddidit. sed quia dicit se scripturum fuisse, quanta tonitrua locuta fuissent, id est, quaecumque in ueteri testamento erant obscure praedicata, uetatur scribere, sed requirere et relinquere. quia erat apostolus, non oportebat gratiam sequentis gradus in primo uiro collocari, quia tempus iam prope est. apostoli enim uirtutibus signis portentis magnalibus factis uicerunt incredulitatem. post illos iam fide confirmatis ecclesiis datum solatium propheticarum scripturarum [fol. 13v] interpretandarum, quos interpretes prophetas dixit. ait enim apostolus: et posuit quidem in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores et reliqua. et alio loco ait: prophetae duo uel tres dicant et ceteri aestiment. et dicit: omnis [*]( 6 cf. Apoc. 10, 4 11 Apoc. 1, 3 et 22, 10 15 I Cor. 12, 28 17 I Cor. 14, 29 18 I Cor. 11, 5 ) [*](4 spiritum A 5 protestatos A 1 quemcuinque A 10 sequentis gradus id est prophetarum; in primo uiro id est in apostolo, quia seeundum I Cor. 12, 28 primum locum tenent in ecclesia apostoli, secundum prophetae 12 portentis scripsi, potentibus A 13 confirmatos A ecclesiis] et legis A 15 apostolus] Paulus add. A in marg. 16 ecclesiam A )