Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Leonem de tribu luda in Genesi legimus, (ubi) Iacob patriarcha ait: Iuda, te collaudant fratres tui: et dormisti et surrexisti tamquam leo et tamquam catulus leonis. ad deuincendam enim mortem leo dictus est, ad patiendum pro hominibus tamquam agnus ad occisionem adductus est. hic ergo aperit et resignat, quod ipse signauerat testamentum. hoc sciens et Moyses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque aduentum passionis eius, uelauit faciem suam et sic est populo locutus, ostendens uelata esse uerba praedicationis usque aduentum temporis Christi. nam et ipsam legem cum legisset populo, [*]( 7 Gen. 49, 8. 9 10 Esai. 53, 7 (Act. 8, 32) 14 Ex. 34, 33 ) [*]( 1 ipsum scripsi, ipsud A, cf. Georges, Wortformen p. 364 3 a om. A 6 ubi om. A 8 et tamquam scripsi (cf. p. 52, 15), etiam quam A 11 aductus A enuntiatum sed quia.. dictus est (cf. p. 63, 13. 14) praebet cod. A infra p. 64, 9. 10 12 Moysi A )
[*]( 5, 8. 9 ) XXIIII seniores et quattuor animalia citharas et fialas habentes, cantantes canticum nouum: (coniuncta ueteris testamenti praedicatio cum nouo populum christianum ostendit cantantem canticum nouum), id est confessionem suam publice proferentium [uidetur]. nouum est filium dei hominem fieri, nouum etiam eundem ab hominibus morti tradi, nouum tertia die resurgere, nouum cum corpore in caelis ascendere, nouum remissionem peccatorum hominibus dari, nouum spiritu sancto signari homines, nouum sacerdotium accipere obsecrationis et regnum expectare inmensae repromissionis. citharam enim extensam in ligno significabat corpus Christi passioni coniunctum [id est carnem Christi], fialam autem confessionem et noui [fol. 10v] sacerdotii propa- [*]( 5, 11 ) ginem. angelorum multorum: immo omnium. uniuersae electionis domino nostro gratulationem referentium eliberationis hominum de clade mortis.