Leonem de tribu luda in Genesi legimus, (ubi) Iacob patriarcha ait: Iuda, te collaudant fratres tui: et dormisti et surrexisti tamquam leo et tamquam catulus leonis. ad deuincendam enim mortem leo dictus est, ad patiendum pro hominibus tamquam agnus ad occisionem adductus est. hic ergo aperit et resignat, quod ipse signauerat testamentum. hoc sciens et Moyses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque aduentum passionis eius, uelauit faciem suam et sic est populo locutus, ostendens uelata esse uerba praedicationis usque aduentum temporis Christi. nam et ipsam legem cum legisset populo, [*]( 7 Gen. 49, 8. 9 10 Esai. 53, 7 (Act. 8, 32) 14 Ex. 34, 33 ) [*]( 1 ipsum scripsi, ipsud A, cf. Georges, Wortformen p. 364 3 a om. A 6 ubi om. A 8 et tamquam scripsi (cf. p. 52, 15), etiam quam A 11 aductus A enuntiatum sed quia.. dictus est (cf. p. 63, 13. 14) praebet cod. A infra p. 64, 9. 10 12 Moysi A )
63
64
accepta lana sucida et sanguine uituli et aqua aspersit populum uniuersum dicens: hic est sanguiş testamenti, de quo mandauit ad uos dominus. animaduertere oportet igitur hominem diligentem praedicationem uniuersam in unum cohaerere. nam nec sufficit legem illam dici, quoniam et testamentum nominatur. nulla lex testamentum dicitur nec testamentum aliud nominatur, nisi quod faciunt morituri; et quodcumque intrinsecus testati sunt, signata sunt usque ad diem mortis testatoris. sed quia mortem deuicit et praeuenit carnificis
[*]( 5, 6 ) officium, quasi occisus est dictus. ideo merito modo resignatur [fol. 10r] per agnum occisum, qui tamquam leo confregit mortem et quae de se praenuntiata fuerant repleuit (et hominem liberauit). id est carnem de morte, et accepit possessionem substantiae morientis, id est membrorum humanorum; (et) sicnt per unum corpus omnes homines debito mortis successerant, sic per unum corpus uniuersi credentes in uitam aeternam resurgent. modo ergo facies Moysi operitur, modo et reuelatur ideoque apocalypsis reuelatio dicitur, modo liber eius resignatur, modo hostiarum oblationes intelleguntur, modo sacerdotia et Christi mandata et fabricatio aedis (et) testimonia aperte intellegitur.
[*]( 1 cf. Hebr. 9, 19 (Ex. 24, 8) 2 Hebr. 9, 20 9 ef. Ioh. 19, 33 13 cf. p. G2, 4 15 cf. I Cor. 15, 21 17 cf. Ex. 34, 33. 34 ) [*]( 1 aquam A 10 idem A resignat A 12 et homo lib. om. A 15 et om. A 16 sic] cf. p. 54, 11 17 operitur scripsi, aperitur A 20 Christi mandata] cf. p. 74, 7 et alt.] hanc uocem excipiebat Christum. quod uerbum postea litura est sublatum edis A et om. A testimonia] septem sigillis septem respondent interpretationes: facies Moysi (p. 62, 14), liber eius (p. 62, 16), hostiarum oblationes (p. 64, 1), sacerdotia (lIioysi et Christi, p. 64, 1-3 et 10-14, cf. p. 66, 10) Christi mandata (p. 64, 3), fabricatio aedis (id est ecclesiae credentium p. 64,16), testimonia (seniorum et euangelistarum p. 66, .1 sqq.), quae itidem septem numerantur 21 intellegitur] -Victorinus more Graecorum numerum -singularem posuit, cf. Roensch, Itala 2 p. 435 ) 65
66