Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[*]( 4, 10 ) Et cum haec (fierent), cecidisse (dicit) uniuersos [*]( 4, 9 ) maiores natu et adorasse dominum. cum darent animalia gloriam et honorem: id est cum euangelium, actio scilicet domini et doctrina, adimplesset ante per illos praenuntiatum uerbum, digne meritoque exultabant scientes se rite uerbum domini ministrasse. denique quia uenerat, qui mortem deuinceret (et) coronam inmortalitatis solus dignus sumeret, omnes quotquot habebant pro gloria actus sui optimi coronas, [*]( 4, 10 c ) proiecerunt eas sub -pedibus eius: id est propter eminentem uictoriam Christi omnes uictorias sub pedibus eius. hoc et in euangelio suppleuit Christus dicendo — cum enim passurus nouissime ueniret Hierosolymis dominus noster (et) exisset illi populus in obuiam, alii [fol. gr] praecisis ramis palmarum uiam sternebant, alii tunicas suas subiciebant —, duos scilicet populos ostendens, unum patrum et prophetarum, magnorum uirorum, qui quascumque habebant uictoriarum suarum palmas C contra peccata, Christo eas sub pedibus eius [*]( 11 cf. Ioh. 12, 13 13 cf. Matth. 21, 8 ) [*]( 1 fierent om. A dicit om. A 3 euangelium scripsi, euangelii A 4 doctrinam A adimplesset scripsi, adimplens et A 6 uerbum domini uerbum A 7 et om. A 8 optimi] obtulerunt A 10 Christo A 11 Christus A, spiritus sanctus reliqui testes 12 ueniret] uenire et A et cm. A 13 in obuiam A, cf. cod. Cantabrig. Ioh. 12, 13: in obuiam eius = fC5 urcavTrjatv GCUTGD 15 unum] patres et prophetae unus ordo sunt eorum, qui praecisis ramis palmarum uiam sternebant, alter ordo non explicatur: a uero sensu aberrauit recensio Hieronymi )