Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[*]( 4, 6 b ) Oculos autem intus et deforis habere ea animalia. id est (praedicationem noui testamenti\', prouidentiam spiritalem ostendit, quae et secreta cordis inspicit et superueni- [*]( 4, 8 ) entia uidet, quae sunt intus et deforis. alae testimonia ueteris testamenti sunt librorum ideoque XXIIII sunt, tot numero. quot et seniores super tribunalia. (sed) sicut animal uolare non potest nisi pennas habeat, sic nec praedicatio noui testamenti fidem habet, (nisi habeat) ad ueteris testamenti testimonium testimonia praenuntiata, per quae tollitur a terra [fol. 8r] et uolat. semper enim quod ante dictum est futurum (et) postea factum inuenitur, illud est quod fidem facit indubitabilem. rursus tamen et alae si non haereant in animalibus, uitam unde trahant non habent. nisi (enim) quae (prae)dixerant prophetae in Christo essent consummata, inanis fuerat praedicatio illorum. hoc tenet ecclesia catholica et antea praedicata et postea consummata et merito uolat et tollitur a terra, uiuum animal. haeretici autem qui testimonio prophetico non utuntur, adsunt eis animalia, sed non uolant, quia sunt terrena. Iudei autem qui non accipiunt noui testamenti [*]( 1 tota pars a uerbis hae ergo praedicationes usque ad uerba nisi uictori (p. 60, 2) exstat apud Beatum (p. 264—H66) 2 cf. Apoc. 1, 16 b 3 cf. Gen. 2. 10 10 cf. p. 50, 2 (Apoc. 4, 4) ) [*](1 hae om. A 7 est secreta A (est pro et) 10 quot] quid A sed om. A 12 nisi habeat om. A 14 ante dictum] interdictum A futurum] item quod ante dictum est futurum Ps.-August. homil. III (XXXV 2423 l. 24 M) et om. A 16 haereant] habeant A 17 enim om. A praedixerant scripsi, dixerant A 21 heresiaci A )
[*]( 4, 5 )Exire autem fulgora et uoces et tonitrua a solio dei et septem faces: significabat praedicationes et repromissiones a deo et minas. nam fulgora aduentum domini significabant, uoces autem noui testamenti praedicationes, tonitrua autem, quod caelestia sunt uerba, faces uero ignis ardentis donum spiritus sancti, quod cum in ligno perdiderit primus homo per lignum passionis est redditum. [*]( 4 cf. Th. Zahn, Geschichte des neutest. Kanons II p. 338 et p. 961-964 5 cf. p. 50, 4 7 Matth. 19, 27. 28 12 Gen. 49, 16 ) [*]( 1 adsunt ... uaticinationem om. A 2 adfuerunt A audienda A 3 excipiunt A 4 epythomis A 5 nominatiuum apostoli praebet A, item TCB 11 quia] qui A 12 et ipse] Victorinus patriarcham generatim omisso nomine Dan loquentem inducit 13 tribus] patribus A 15 et a septem fasces A remissiones A 19 primus scripsi, ponimus A 20 redditus A )