Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Quinta classis, id est conlectio uel conuersatio sanctorum, declarat homines neglegentes et aliud quam quod oportet in saeculo agentes, opere inanes, nomine tantummodo Christianos. et ideo hortatur illos. si quo modo reuersi a neglegentia periclitanti possint salui esse: (et ideo ait:) [esto uigilans, inquit, et confirma r-etcra.] stabili, inquit, ea quae moritura erant; [*]( 3,2 ) non enim inuenio opera tua plena coram deo meo. non enim satis est arborem uiuere et uirere et fructum non habere: sic nec satis est Christianum dici et ipsum confiteri et Christum in opere non habere, id est eius praecepta non facere.