Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[*]( 21, 21. 13. 25 ) Portas uero eius de singulis margaritis, ternas ex omnibus partibus, non clausas, sed esse apertas. [*]( 21, 24. 26 ) multam rationem ostendit scriptura adferri ibi munera regum seruiturorum, regionum et gentium: de subditione nouissimorum, de quibus tractauimus, ait. sed \'ciuitas\' non ita, ut nouimus, intellegitur; nos enim nihil amplius possumus arbitrari sine duce, quam quod audiuimus et uidimus. ceterum dicitur \'ciuitas\' omnis illa prouinciarum orientalium regio promissa patriarchae Abrahae. aspice, inquit, in caelo aloco, in quo modo tu stas — id est a flumine magno Eufrate usque ad flumen Aegypti —; omnem terram quam tu aspicis, tibi dabo illam et semini tuo. deinde spiritus sanctus ait: dominabitur a mari usque ad mareid est a mari rubro usque ad Arabiae et (a mari) aquilonis usque ad mare Phoenices — et usque ad fines terrae: sunt Syriae maioris partes. [fol. 21r has igitur prouincias uniuersas aequari et mundari in aduentum domini et claritate \'descendente de caelo tamquam nebula\' superfluente lumine claritatem solis et de insuper in circuitu contegi manifestum est.
Nam et per Esaiam ita testatus est spiritus sanctus: tamquam fumus lucis in ignem ardentem omni [*](5 cf. p. 138, 2 sq. ciuitas] cf. Apoc. 21, 2 9 Gen. 13, 14 10 Gen. 15, 18 11 Gen. 13, 15; cf. Irenaei aduersus haereses V 32, 2: Sic ergo et promissio dei quam promisit Abrahae firma perseuerat; dixit enim etc. (sequitur Gen. 13, 14. 15 et Gen. 15, 18) 13 Ps. 71 (72), 8 17 aequari] cf. Esai. 40, 4 18 cf. Ps. 71 (72), 6 21 Esai. 4, 5 ) [*]( 4 subditionem A; de ui nominis cf. Hebr. 5, 8 cod. Claromont.: didicit.. subditionem = jjjiaitev rJjv unaxo-rjv 6 nichil A 10 id est, quod post usque praebet A, transposui 11 egipti A 12 deinde] Quid agit spiritus sanctus A in mg. 14 a mari addidi aquilonis scripsi coll. p. 139, 1, lenonis A 15 fenicis A 16 sirie A maiores A, maioris T (cf. p. 139, 2) 19 in circuitu = ta ZY wixXo) (cf. Esai. 4, 5: jcavxa ta TCep;xuxXa>) 20 Esiam A in textu, Esaias add. A in mg. Itajprctestatus A 21 omni scripsi (cf. ndo-rj rg δόξη LXX), omnis A )
Huius regni mentionem meminit et Paulus ad Corinthios dicendo: oportet eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus sibi. in hoc regno dicturi sunt sancti: exultaui, quemadmodum audiuimus. in eodem regno inueniet integram fidem seruantes, quos dicit stetisse supra mare uitreum. habentes citharas et fialas, id est super baptismum suum stabiliter constitisse et confessionem suam in ore habentes ibi exultaturos.