Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 21, 21. 13. 25 ) Portas uero eius de singulis margaritis, ternas ex omnibus partibus, non clausas, sed esse apertas. [*]( 21, 24. 26 ) multam rationem ostendit scriptura adferri ibi munera regum seruiturorum, regionum et gentium: de subditione nouissimorum, de quibus tractauimus, ait. sed \'ciuitas\' non ita, ut nouimus, intellegitur; nos enim nihil amplius possumus arbitrari sine duce, quam quod audiuimus et uidimus. ceterum dicitur \'ciuitas\' omnis illa prouinciarum orientalium regio promissa patriarchae Abrahae. aspice, inquit, in caelo aloco, in quo modo tu stas — id est a flumine magno Eufrate usque ad flumen Aegypti —; omnem terram quam tu aspicis, tibi dabo illam et semini tuo. deinde spiritus sanctus ait: dominabitur a mari usque ad mareid est a mari rubro usque ad Arabiae et (a mari) aquilonis usque ad mare Phoenices — et usque ad fines terrae: sunt Syriae maioris partes. [fol. 21r has igitur prouincias uniuersas aequari et mundari in aduentum domini et claritate \'descendente de caelo tamquam nebula\' superfluente lumine claritatem solis et de insuper in circuitu contegi manifestum est.