Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[Et habcbat in dextera sua stellas septem.] stellae septem in dextera. dixit, quia spiritus sanctus septi- [*]( 1, 16 a) [*](X in Υ = 10 in X ) septiformis uirtutis datus est in potestatem eius a patre, sicut Petrus ad Iudeos exclamauit: dextera dei exaltatus acceptum a patre spiritum effudit, hunc quem uidistis et audistis. sed et Iohannes baptista anticipauerat discipulis suis dicendo: non enim ad mensuram dat spiritum deus. pater amat filium et omnia dedit in manu eius. istae sunt septem stellae.