Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
\'[Et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit [*]( 12, 4 a ) illas in terram.] Quod autem dicit dra-conis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi enim arbitrantur tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debeat, angelorum sibi subditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet constitutionem suam\', tertiam partem seduxisse. ergo quod superius dicebamus, ait apocalypsis: et stetit super are- [*]( 12, 18 ) nam maris.