Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[*]( 12, 7—9 ) Deinde ait: factum est in caelo bellum: Michael et nuntii eius pugnauerunt cum dracone, et draco pugnauit et nuntii eius, nemo est inuentus ei locus in caelo. et iactatus est draco magnus, anguis antiquus, recidit in terram. hoc est initium aduentus Antichristi. ante tamen oportet praedicare Heliam et pacifica tempora esse, et sic postea consummato triennio et mensibus sex praedicationis Heliae iactari Antichristum de caelo, ubi habuit potestatem ascendendi usque ad illud tempus, et angelos refugas uniuersos. sic Antichristum de inferno suscitari, hoc et Paulus apostolus ait: nisi prius uenerit peccati, filius perditionis, aduersarius, qui se eleuabit super omne quod nominatur deus aut colitur. [*]( 1 cf. Apoc. 12, 14 9 cf. ibid. 11, 3 10 Antichristum] diabolus.. quia ipse Antichristus est Finn. Natern. de errore prof. rel. c. 22 (CSEL II 112, 18), Beliar, angelum magnum, regem huius mundi, descensurum esse Ascensio Esaiae docet c. 4, 2 (ef. R. II. Charles, The Ascension of Isaiah 1900) 11 cf. Hiob 1, 6 et Zach. 3, 1 13 II Thess. 2, 3. 4 )
[*](12, 4 a )Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi autem hoc arbitrantur, tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debet, angelorum sibi sub- [*]( 12, 18 ) ditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet a constitutione\'. ergo (quod) superius dicebamus, ait apocalypsis: stetit super arenam maris.
[*]( 13, 1. 2 ) Et uidi de mare ascendentem bestiam similem pardo: regnum illius temporis regnum Antichristi cum uarietate [fol. 17v gentium et populorum commixtum significat. [*]( 13, 2 ) pedes eius tamquam pedes ursi, fortis et spurcissimae bestiae; duces autem eius pedes eius dixit. os autem eius tamquam ora leonum, id est ab sanguine madente armatum. os enim iussio illius est et lingua eius, quae ad nihil aliud processura est nisi ad sanguinem effundendum. [*]( 5 cf. ludas u. 6 6 cf. pag. 114, 10-12 ) [*]( 5 discenderet A 6 quod om. A 7 ante arenam exstant uocis oblitae uestigia 10 cum sic uarietate A 15 nichil A )
[*](17, 9-10 )Capita VII VII montes, super quos mulier sedet: id est ciuitas Romana: et reges VII sunt: V ceciderunt, unus est, et alius nondum uenit; et cum uenerit, [*]( 17,8.11 ) breui tempore erit. et bestia quam uidisti de VII estetoctaua est. intellegi igitur oportet (tempus), quo scribitur apocalypsis, quoniam tunc erat Caesar Domitianus. ante illum autem fuerat Titus frater ipsius et Vespasianus pater ipsorum, Otho, Vitellius et Galba. hi sunt \'V qui ceciderunt\'; \'unus est\', ait, sub quo scripta apocalypsis dicitur, scilicet Domitianus. \'alius nondum uenit\': Neruam dicit. qui \'cum uenerit,[*]( 17,8.11 ) breui tempore erit\'; biennium enim non impleuit. et bestiam quam uidisti, inquit, de VII est: quoniam ante istos [*]( 17, 11 ) reges Nero regnauit. et octaua est, ait, modo illa cum aduenerit, computans loco octauo. et quoniam in illo fiet con- [*]( 17, 12 ) summatio, adiecit: et in interitum uadit. nam decem reges accepisse regalem potestatem; cum ille mouerit ab oriente, mittentur ab urbe Romana cum exercitibus [*]( 16 cf. Commodiani carm. apolog. u. 909 sqq. et Instruction. I 41, 6 sqq. (CSEL XV 174 et 54), ubi modo consentanea huic explanatio, modo ab hac diuersa legitur ) [*]( 5 tempus addidi 8 hii A 9 scripta] scriptura A 12 numquid Aml, linea deleuit et inquit add. in marg. Am2 14 computans A recte, item T 17 mittentur scripsi, mittetur A )
[*]( 13, 3 )Unum autem de capitibus occisum in mortem et plaga mortis eius curata est: Neronem dicit. constat enim, cum eundem insequeretur equitatus missus a senatu, ipsum sibi gulam succidisse. hunc ergo deus suscitatum mittere regem dignum dignis, Iudeis et persecutoribus Christi, (et Christum) talem em, qualem em meruerunt persecutores et Iudei. et quoniam alium nomen afferturus est, aliam etiam uitam institurus est, ut sic eundem tamquam Christum excipiant. ait enim Danihel: desiderium mulierum non cognoscet — cum sit ipse spurcissimus — et nullum deum patrum suorum cognoscet. non enim poterit seducere populum ad circumcisionem, nisi legis sit uindictor. denique sanctos non ad aliud compellet nisi ad circumcisionem accipiendam, si quos poterit seducere. ita demum fidem faciet sibi, ut ab eis Christus esse [*]( 1 cf. Apoc. 13, 1 2 Dan. 7, 8 (εξεριζωϑϥTheodotion) 4 cf. Apoc. 17, 13 9 cf. Sueton. Nero c. 49: iamque equites appropinquabant... quod ut sensit,.. ferrum iugulo adegit 15 Dan. 11, 37 ( £ v STufroiJua γυναιϰός οὺ μὴ TtpovoYjt)\'-/] LXX) ) [*]( 1 zadematas A, cf. Georges, Wortformen p. 212: diadema, ae et analogiam nominum zabulus (zabuli p. 132, 8), zaconus pro diabolus, diaconus 5 hi odient meretricem scripsi, hodie meret meretriceni A dici A 9 missus scripsi, suus A senatum A 10 deus] scil. dicitur 11 et Christum om. A 13 alium A recte, item D afferturus scripsi cum TFHS, allaturus A 16 deum scripsi, dum (= dominum) A 18 uindictor A recle, item T )
[*]( 13, 11 )Aliam bestiam magnam de terra: falsum prophetam [fol. 18v], qui facturus (est) signa et portenta et mendacia ante illum (in conspectu hominum\'; quem dicit habentem [*]( 3 cf. Apoc. 13, 13 ) [*]( 1 Victorini editio continuatur (cf. p. 122) 2 est om. A 3 con- spectum A )