Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Apertum est templum dei quod est in caelo: [tem- [*]( 11, 19 ) plum apertum] apparitio est domini nostri. templum enim dei filius eius est, sicut ipse ait: soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud: et dicentibus Iudeis: quadraginta et sex annis aedificatum est templum istud, ait euangelista: ille dicebat, inquit, de templo corporis sui. [et uisa est arca testamenti domini [*]( 11, 19 ) in templo eius.] arca testamenti: euangelii praedicatio et indulgentia delictorum et omnia bona quae cum illo aduenerint, illa dicit apparuisse.

CAP. XII.

[Et signum grande uisum est in caelo: mulier amicta sole[*]( 12, 1. 2 )et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum[*]( 11 loh. 2, 19-21 )[*]( 1 prophetiam D 2 ex parte DCBS, ex parte se T, ex patre g parte] et add. S praecurrerit S 4 quoniam om. g 5 aliquotiens ... futurum] aliquoties ut factum aliquoties ut futurum eg dictum addidi non] nunc S 6 facturum S in grandem caliginem g incides] inuenies D, inuenieris CB 7 dictorum] add. in TS monstrabit DCB, monstrauit TS ordine T, ordo S 8 intellegatur Tg 9 ante apertum add. et S templum apertum add. X 10 apparitio scripsi, apertio T, manifestatio X 11 eius om. DX 12 tribus diebus] triduo IKM excitabo CB 13 sex] septem T 14 istud] hoc H ait om. CB ille] add. autem HIK inquit om. HIK 15 et.. eius add. X arca test. om. X 16 testamenti] et add. F praedicationem I, -es K 17 indulgentiam IK bona] dona HIKMS quaecumque S aduenerint T, aduenerunt X 18 aperuisse FHIKS 20 Et signuni.. p. 107, 2 pariat add. X mulierem amictam FMS 21 sub capite F, in capite g eius om. I coronas HS )

106
107
duodecim; et in utero habet et clamat, parturiens et tormenta sustinens ut pariat.] Mulier autem amicta sole et luna sub pedes suos. habens coronam stellarum duodecim, parturiens in doloribus suis: antiqua ecclesia est patrum et prophetarum et sanctorum apostolorum, quae gemitus et tormenta desiderii sui habuit. usque quo fructum PX plebe sua secundum carnem, olim promissum sibi, uideret Christum ex ipsa gente corpus sumpsisse. sole autem amicta: spem resurrectionis significat et gloriam repromissionis. luna uero: casus sanctorum corporum ex debito mortis. quod deficere numquam potest. nam quemadmodum minuitur uita. sic et augetur nec in totum extincta est spes dormientium. ut quidam putant. sed habent in tenebris lucem sicut lunam. corona stellarum duodecim chorum patrum significat secundum carnem natiuitatis. ex quibus erat Christus carnem sumpturus.