Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Apertum est templum dei quod est in caelo: [tem- [*]( 11, 19 ) plum apertum] apparitio est domini nostri. templum enim dei filius eius est, sicut ipse ait: soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud: et dicentibus Iudeis: quadraginta et sex annis aedificatum est templum istud, ait euangelista: ille dicebat, inquit, de templo corporis sui. [et uisa est arca testamenti domini [*]( 11, 19 ) in templo eius.] arca testamenti: euangelii praedicatio et indulgentia delictorum et omnia bona quae cum illo aduenerint, illa dicit apparuisse.