Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Pro qualitate fidei et electionis aut ad eos scripsit, qui et laborant in saeculo et operantur de frugalitate laboris sui et patientes sunt et, cum uideant quosdam homines in ecclesia [*]( 2 cf. Esai. 4, 1 8 I Cor. 15, 53 12 Esai. 4, 1 14 cf. Apoc. 2, 1-7 ) [*]( 3 suum] aliter et cum eis sunt uelatae Am2 in mg. d. 4 nomen] aliter domini in illis Am,2 in mg. d. 6 suum addidi 7 id estl stolas add. Am2 in mg. post cooperiri add. se Am2 s. l. optant] temptant add. Am2 in mg. d. 8 inuiolantiam scripsi (= ctaaap-tctv), inuiolentiam A; Hieronymus maluit scribere inuiolatum 11 et..homo om. A; post Christianus add. Am2 in linea: Et incipit uocari homo christianus 13 fieri idem quod agi ecclesia] septem et add. Am2 in mg. )

31
32
dissipatores et pestiferos, ne dispersio fiat, portant illos — admonet tamen eos de amore, in quo fides desit, ut agant paenitentiam —: aut ad eos qui locis crudelibus inhabitant inter persecutores et perseuerant esse fideles; aut ad eos qui humiliter instructi in fide fortiter perseuerant; aut ad eos qui sub praetextu misericordiae inlicita peccata in ecclesia inducendo docent alios ea facere; (aut ad eos qui sunt in ecclesia faciles; aut ad eos qui neglegentes nomine tantum Christiani sunt:) aut arguit eos qui student scripturas et laborant cognoscere arcana praedicationis et dei opus facere nolunt, id est misericordiam et amorem. omnibus paenitentiam denuntiat, omnibus iudicium adnuntiat.