Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(V, 19) Adsit iam quaeso omnis aetas, omnis sexus omnisque I condicio; adsit obsecro omnis turba. catholici nominis, quae gremio maternototo orbe gestatur, quia sola germanum commodare nouit adfectum, quae didicit a Paulo magistro et gaudentibus conlaetari et cum lugentibus [*]( 23 cf. Esai. 46, 3. 24 Bom. 12, 15. ) [*]( 4 omnino romanorum a 5 parcere subiectis] cf. Verge Aen. VI, 853 6 parcunt om. B ϕ WL romanorum W 7 ferotitas W 8 arriana om. tp racionobiliter P 9 quae] quando PRF 10 gerunt §F uelud b 11 furoris sui ϕ . 12 fuerit P fuit b 13 crucis BV\' (Schuch. I, 247) 15 mezienci(-ti R)us PR 16 furoris cupiditas β crudelitas P et ut W uel urriperet animam β 17 arpaguret a arriperet β 18 tantum] tum W. 19 omnium om. Ms 21 iam om. a 23 pateino Wβ qpi W solum a* 24 a om. a 25 lameotare BV\'aL (Roench 298) lamentari reU. )

104
lamentare. Conueniant simul ad domum nostri doloris et paribus oculis fundamus flumina lacrimarum, quia causae et fidei nostrae unum est negotium.

Nullum nolo ad condolendum mecum heretioum conuenire, qui forte addere concupiscit super dolorem uulnerum meorum et gratulatur 00tidie malis meis. Nolo, nolo ego extraneum, sed fraternum quaero adfectum; nolo filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, quia filii alieni semper mentiti sunt mihi, qui inueterauerunt et claudicauerunt a semitis suis. Isti dicunt mihi cotidie: cubi est deus tuus\'? dum adfligitur populus pretioso agni sanguine conparatus. Inter quorum obprobria ego ad flagella paratus cantare non desisto domino ftagellanti: amoue a me flagella tua, quia de feci non a fortitudine manus tuae sed a persecutione heresis Arrianae.