Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Quod neququam facere uoluerunt, Uniuersa ad seditionem per se concitati populi reuocantes. Quin immo et secunda die, dam eis mandaremus ut de eadem fide, sicuti propositum fuerat, responderent, hoc nidentur adsumpsisse temeritate transacta, ut seditione et clamoribus omnia perturbantes ad conflictum facerent minime perueniri\'.

\'Quibus hoc pronocantibus statuimus, nt eorum ecclesiae clauderentur, hac illis condicione praescripta, ut tamdiu essent quamdiu mallent ad conflictum propositum peruenire: quod ea obstinatione facere noluerunt, quam prauis nidentur adsumpsisse consiliis. Adeo in his est necessarium ac iustissimum retorquere, quod ipsarum legum continentia demonstratur, quas inductis secum in errore imperatoribus temporum dinersorum tunc contigit promulgari.

Quarum illud nidetnr tenere conceptio, ut nulla exceptis superstitionis suae antistitibus ecclesia patuisset, nullibi liceret aliis aut connictus agereant exercere conuentus, nec ecclesias aut in urbibus aut in quibusdam parnissimiB locis penitus obtinere neque construere, sed praesumpta fisci uiribus iungerentur; sed etiam et eorum [*]( 1 excurrit scripsi : excurrunt mss ariminensi b2s2 arimensi BY WCL arminensi M arimense PR arienensi b\' consilio W 2 seleutiam VCW MLPb amputatatfl V praedamnarrent V Ms 3 uniuensā M 5 sicut Pb 6 uidenter BVs1 9 hoc om. P pronocantes a 10 peraeripta BVWs1 Pb(LR) essent] essent clausae V2CMsL 11 ad eonfliotum om. BVC2sL conflictum om. C2M 12 qua C uidentur] dentur BVC1s1 13 ideo Cs* hii] hoa C\'L eos s2 15 induxisse cum terrore β errorem WCMs2 temporum om. BtpL: diu. temp. Ws2 aduersum nostros C* diuersis prouintiis M 16 continere praeoeptfo M 17 exceptis bl: super exceptis a exeepto WPb\'B superstitionis β : institutionibus BVCMaL institutionis WsC2b2 siue C\': om. M antestitibus B antistibus WPb 18 ecclesiae Pb1R nostria ecclesia M patuisset WCβ : paruisset BVsL nnllibi scripsi : nnllis 0* nulli rell. aliis] illis M ex aliis b\' coniunctus b conuinctus dare aut ex. eis conuentus liceret neo in ecclesiis aut M 19 eccIesias] in ecclesiis V2C1. 20 optinere WbB 21 praesupta C fasci P uiribua] usibus C\' iuri Ms1 etiam et] et si qua C\' )

75
patrimonia ecclesiis suae fidei sociata suis antistitibus prouenissent; nec commorari ad quaecumque loca talibus licentia patuisset, sed extorres omnibus nrbibus redderentur et locis; nec baptismatis haberent omnino aliquam facultatem aut forte de religione disputarent, et nullam haberent ordinandi licentiam siue episcopos siue presbyteros uel alios, quos ad clericos pertinere contingeret, proposita seueritate uindictae, ut tam hi qui se paterentur huiusmodi honores accipere, quam etiam ipsi ordinatores denis libris auri singuli multarentur, eo adiecto, ut nullus eis locus esset uel aditus supplicandi, sed etiam si qua specialia meruissent, minime praeualerent; et si in hac pernicie perdurarent, et de proprio ablati in exilium sub prosecutione idonea mitterentur.

In populos quoque praefati imperatores similiter saeuientes, quod eis nec donandi nec testandi aut capiendi uel ab aliis derelictum penitus subiaceret, non fideicommissi nomine, non legati, non donationibus aut relictione, quae mortis causa appellatur, uel quolibet codicillo aliisue forsitan scripturis, ita ut etiam, qui suis palatiis militarent, condemnationi grauissimae pro dignitatis merito facerent [*]( 1 ecclesiae MslPb antestitibus B antistibus WC1MsP peruenissent b* 2 commorari Mab*: commemoras BV commemorans WPbxR commemore C1 commeare C commorandi s2 atqnę cumque BVC 8 set b 5 religioni BV (Schuch. 1, 461 sqq.) 6 seu... sen bR seu ... siue P si epiecopos W clerioos ego: cleroB a clerum Wβ 7 nindicta Ba c uindictã (sic!) V1 nindicta V2s nindicate PR hii Wa 9 auris BY\' adlecto PB 11 mernissent] minnisae Pb1 R 12 et de proprio BVL et d proprio V1 et proprio C et a proprio Ms de proprio a et de proprio solo β et de pr. ablati solo W persecntione aLβ 13 populo β 14 donandi licentia 6* eis licentia nec donandi a donandi libertas Lv 15 directum V (ex directũ ut uid.) M relictum β subiacerent W 16 fideicommisse a6* delegati β relictio neq; PbIB 17 appellantur W quodlibet 0 codicello CPaPb 18 aliisue BV alii suae MsP ita aut BV1 placatiis (-tus CM) VCM 19 condempnationi a condempnationis ΒϕWβ dignatis Vs* meriti β uerba meriti facerent... snperiori (§. 13) in β post confessionem (g. 18) leguntur, uno folio in archetypo transposito )

76
subiectos, ut omni honoris priuilegio ezpoliati infamiam incurrerent et publico crimini huiusmodi personae se cognoscerent esse subiectos, Officialibus etiam iudicum diuersorum xxx argenti pondo poena proposita; quam si quinque uicibus in errore perdurantes contigisset inferre, tum demum tales conuicti atque subiugati uerberibus in exilium mitterentur.

Deinde codices uniuersos sacerdotum, quos persequebantur, praeceperant ignibus tradi; quod de libris huiusmodi, quibus sibi nominis illius errorem persuasit iniquitas, praecipimus faciendum. Hoc. enim,, ut dictum est, pro singulis quibusque personis illi obsernandum praeceperant, ut inlustres singillatim auri pondo quinquagena darent, spectabiles auri pondo quadragena, senatores auri pondo tricena, principales auri pondo uicena, sacerdotales auri pondo tricena, decuriones auri pondo quina, negotiatores auri pondo quina, plebei auri pondo quina, circumcelliones argenti pondo, dena; et si. qui forte in hac pernicie permanerent, confiscatis omnibus rebus suis exilio multarentur.

Ordines autem ciuitatum, sed et procuratores et conductores possessionum tali poena uidebantur affligere, ut si forte tales celare diligerent et minime publicassent et retentos iudicio non facerent praesentari, ipsi tenerentur ad poenam; conductoribus etiam regalium praediorum hac multa proposita, [*]( 1 omnis W honoris sui WPb 2 crimine β 3 triginta Waβ arganteorũ Ws* auri a 4 pondus W proposita ã W propositũ β 5 tunc a§ 7 praeceperunt £ 8 einsmodi β sibi om. W 9 errorum M praecipimas] ptium p 10 hoc] haeo. a pr. CWa: pe. rell. singulas quibusque personas b 11 obseruandum C (cf. infra §. 13 hoc ... praecipit obseruandum) : obseruanda rell. illiustres PR, pondera Ws2 et sic deiruxps 12 quinquagena darent spectabiles suri pondo om. p daient speotabiles ausi, pondo quadragena om, M senttores anri pondo tricena om. Pb 13 principales Gothofredus : pupulares W popalarw rdl. sacerdotes W 14 tricena] ena W negotiatore* aari pondo qaina om. p 15 plebeii Wa circumcilliones q> 16 argenti WI: ari B (= auri; cf. Schuch. II, 314 sq.) auri rell. dena] quina C si quis Pb 17 confisscatis W 19 adfiigere Pb 20 celere BVs1 deligerent C2Ws2L retontos V 22 hac] haec b ppoeita W proposita est a )

77
ut quantum domui regiae inferrent, tantum etiam fisco poenae nomine cogerentur exsoluere, ut generaliter in omnibus conductoribus uel possessoribus, qui in eadem superstitione crediderint perdurandum, constituimus obseruari; iudicibus etiam, qui huic rei instantissime non inminebant, poena proscriptionis et sanguinis supplicium poneretur; sed et de primatibus officiorum tres numero punirentur, aliis uiginti librarum auri condemnatione multandis.*

\'Quare his necesse est constitutionibus obligari omousianos: omnes, quos huiusmodi malae persuasionis constat tenuisse et tenere materiam; quos ab omnibus supradictis abstinere decernimus, in persecutione uenturis per ordines cunctarum urbium: sed etiam iudices, qui super his neglecte dira supplicia diuersis intulisse monstrantur. Omnes supradictae fidei omousion erroribus inplicatos, quae cuncto praedamnata est concilio tantorum numero sacerdotum, uniuersis rebus praedictis et contractibus praecipimus abstineri, quod nihil sibi nouerint esse permissum, sed uniuersos similis poena maneat et astringat, si ad ueram religionem, quam ueneramur et colimus, intra diem Kalendarum Iuniarum anni octaui regni nostri conuersi non fuerint. Diem autem praestitutum adeo pietas nostra constituit, ut praedamnantibus errorem indulgentia non negetur, et obstinatos animos supplicia digna coherceant. [*]( 2 ut] quod C\' id aLv 3 Buperstitutione BVs1 5 non om. Pb 6 supplicium om. β punirentur 0 offlciarum BV1 7 munero VC2s 9 hic 0 10 huiusmodo C\'6 malae persuagionis CVa: mali per sua signis B V mali persuasores W mali persuasiignia C1(?)Ms1 malis persuasis ignis Pb 11 matheriam P omnibus WCVa: hominibus rell. obtinere b 12 persecutione M: prosecutione BVeL prosecutionem Wa persecutionem rell. 13 iudicibus Pb super his (scil. rebus) Cx: superius rell. neglecte C2 : neglegenda W neglecta reU. dyra BVW 14 aduersis 0 non intulisse L monstratur a β omnibus C omnes ergo β 15 in(im-)plicatos Ws2a2: in(im-)plicatis BVCMs1 a1β cuncta Ml 16 numerum BVCMs1 supradictia Pb 17 et] ei a abstinere C2s 19 asstringat W ueneramus b 20 ianuariarum s1b 21 ideo 8* 22 praedam(damp Ma)natis aW errorum CL errore Wa erroribus M )

78

Qui autem in eodem errore permanserint, seu domus nostrae occupati militia, seu forsitan diuersis titulis necessitatibusque praepositi, pro gradibus suis decursas superius multarum inlationes cogantur excipere, nihil ualituris quae forsitan per subreptionem quemquam talium contigit promereri. In priuatos etiam uel cuiuscumque gradus et loci personas hoc nostra promulgatio praecipit obseruandum um, quod circa tales supradictis legibus uidebatur expressum, ut poenae congruae subderentur. Iudices autem prouinciarum, quod statutum est neglegentes exsequi, superiori poena, quae talibus praescripta, constituimus obligandos.

Ueris autem maiestatis diuinae cultoribus, id est sacerdotibus nostris, ecclesias uniuersas uel totius cIeri nominis supradicti quibuscumque terris et regionibus constitutas, quae propitia diuinitate imperii nostri regimine possidentur, una cum rebus quae ad easdem pertinent, hoc decreto statuimus debere proficere, non dubitantes quod plus alimoniae inopum proficere, quod sacrosanctis pontificibus iuste conlatum est. Hanc ergo legem fonte iustitiae profluentem cunctis praecipimus innotescere, quatenus nullus sibi ignotum esse, quod praeceptum est, possit obtendere. Optamus uos bene ualere[*](. a. 484 ) Data sub die vi. Kl. Mart. Carthagine.\'

(IV, 3) Post haec edicta feralia ueneno toxicato transuersa iubet cunctos episcopos, qui Carthagine fuerant congregati, [*]( 1 eundem a errorem BV\'a erre W domos BVM (Schuch. II, 189 sq., III, 226, Roensch p. 520) 2 aucupet militiS 0 3 propositi BVCWMsxL decuras BV de quibus C decimas Jfs; in a spat. circit. 12 litt. uac. relict. 5 surreptionem aL contiogit C priuatos B ex priuatus: priuatis ϕ 6 loci] duci 0 personis C2 7 promultatio BVClMs praece(coe)pit aW 8 poenis congrue a 9 statum P 10 exequi WMsa superiore a praescripta est a\'a constituimur P 11 uiris b 16 non dubitantes ... proficere om. W quod] quid C: om. ML, deletum in s b; cf. Indic. 111 \'quods 17 pontifitibus W est collatum a est om. P 18 profluente BVWfi praecipimus] fecimus 0 19 quatinus aLp innotum BVlW 20 optendere W obtamus P 21 data om. β sexta VMs marcii tp martias a cartha Pb post cartagine VC iterant Data cartagine 22 dicta b 23 episcopo W carthagini aβ erant a )

79
quorum iam ecclesias, domos et substantiam ceperant, in hospitiis quibus erant expoliari et expoliatos foris muro propelli. Non animal, non seruus, non mutanda quae ferebant uestimenta penitus dimittuntur; addens adhuc, ut nullus quempiam illorum hospitio reciperet aut alimoniam praestitissent; qui autem hoc miserationis causa facere temptasset, cum uniuersa domo sua incendio cremaretur.

Sapienter tunc etiam proiecti episcopi fecerunt, ut licet mendicantes exinde non abirent; quia si recederent, non tantum uiolenter omnino reuocarentur, et mentirentur eos, sicut mentiti sunt, fugisse conflictum; maxime quia, ubi reuerterentur, iam nequaquam fuerat, ecclesiis, substantia uel domibus occupatis. Dum ergo gementes in circuitu murorum nudo sub aere iacerent, factum est ut rex impius ad piscinas exisset. Cui uniuersi occurrere maluerunt dicentes: (ut quid taliter adfligimur? pro quibus malis forte commissis ista perpetimur? si ad disputationem congregati sumus, quare expoliati? quare traducimur, quare differimur, et sine ecclesiis et domibus nostris foris ciuitate fame et nuditate laborantes mediis stercoribus uolutamus?\' Quos ille toruis oculis aspiciens, priusquam suggestionem eorum audisset, iussit super eos cum sessoribus equos dimitti, ut tali uiolentia possent non solum conteri, uerum etiam necari. Quorum tunc multi contriti sunt et praecipue senes et infirmi.