Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Nullum gestum est tempore illo conmercium; nullum cespitem terrae iuuencis trahentibus scindens uertit aratrum, quia nec boues suberant nec castra omnino remanserant. Sed et rusticorum manus alia interierat, et subinde quae forte supererat, iam sepulturam quaerebat. Et quia urguente famis incommodo neque conmercia ut fati sumus, consuetudini, neque cultura reddebatur debita terris, iuuenum, senum, adulescentium atque adulescentularum, puerorum uel etiam puellarum agmina simul et funera, ubi potuerant, quomodo poterant, passim diffundebantur, circum. euntes oppida, uicos uel singulas urbes. Conuersi enim in arcum peruersum atque inritantes deum ad aquam contradictionis famem patiebantur ut canes, non ut comederent panem, sed ut infensam sentirent quam nega.

uerant trinitatem. Alii diffusi per campos, alii siluarum secreta petebant, antiquas radices herbarum uel quisquilia alia requirentes. Nonnulli, cum domo niterentur egredi, in ipso limine conruentes cateruatim fame debellante cadebant; stratae uero uel semitae. cadaueribus repletae exalantium fetore mortuorum [*]( 15 cf. Ps. 77, 57; 105, 32 ; 58, 7. ) [*]( 1 fortes BV* cespes WαLb 2 nascenti BVXC* faenis W fqui MLR feni sab fine P coe(cę-ce-)perant BV1CMS1 3 igens W igneas F 4 harido PRF aridos ubere BVCM dequocens BV1C1 (Schvch. II, 483 sqq.) dequoquens βF 7 scidens C\'b. 8 castra PBF astra BVX astara V2C1 aratra C2WMs ra-. stra ab omnino] omnino naquam W usquam omnino fJF 9 sepnltnra BW 10 inquomodo W incommoda PblBF comercia Pb 11 fuerant consuetudini a 13 puerorum om. a uel om. βF ubi poterant a 14 circumentes W 15 opida Ma enim] eunt a 16 aquas a 17 fame B 18 paDe B infessam PR confessam bF\' 19 silnarum secreta] secrets silnae pF 20 alia om. Ms1: aliaque Ws* aliqua αβF 21 domfl b egredi niterentur a 22 famem BV1 famen b\' 28 repleta BV* foetore BVC Jaetore W )

101
gradientes uiuos omni ex parte neoabant. Nec deerant cotidie ubique expirantium funera et non fuerat uirtus, quae miserationis inpenderet sepulturam; neque enim sufficiebant ad sepeliendum uiui, fame dominante et ipsi post paululum morituri. Cupiebant singuli libertatem suam filiorumque suorum perpetuae seruituti redigere, et non poterant inuenire. Montes et colles, plateae ciuitatum, uiae uel semitae unum omnibus fecerant ubique sepulchrum, quibus inedia depascens denegauerat uictum.

Uuandali autem ipsi, quos et postea frequens multarum prouinoiarum spolia et retentio Africae primo fece. rant diuites, maiore magis inopia torquebantur: et quanto sibi uidebantur seruorum adgestione superbi, tanto amplius deficiebant fame torquente defecti. Nullus filium, nullus coniugem, nullus proprium tenuit seruum; sed exiens unusquisque non ubi noluit, sed ubi ualuit, aut statim defecit aut numquam omnino rediuit.