Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(V, 11) Nam illo tempore crudeling Arrianorum episcopi, presbyteri et clerici cum rege et Uuandalis saeuiebant. Nam ad persequendum ipsi cum suis clericis ubique gladiis accincti currebant; sicut quidam episcopus inter illos, ceteris crudelior, Antonius nomine, qui tam nefaria et incredibilia in nostris exercuit, ut narrari non queant. Fuit iste in quadam ciuitate proxima heremo, quae Tripolitanae prouinciae uicinatur: qui ut bestia insatiabilis, catholicorum sitiens sanguinem, huc illucque ad rapiendum rugiens excurrebat.

Nam impius Huniricus sciens Antoni ferocitatem in ipsis heremi partibus uoluit sanctum Eugenium relegare. Quem dum custodiendum Antonius accepisset, ita eum artiori custodia cinxit, ut nullum ad eum introire permitteret, insuper uariis insidiarum atque poenarum suppliciis extinguere cogitaret. Sed Eugenius [sanctus, dum nostrae persecutionis deSeret incommoda et asperitate cilicii senilem adtereret corpus, nudamque super humum cubitans stratum sacci sui rigaret imbribus lacrimarum, aliquando sensit infestum paralysis morbum.

Quo nuntio in gaudio conuersus Arrianus pergit festinus ad cubuem exilii hominis dei; et cum uideret urguente passione uerum pontificem balbuttientia uerba producere, cogitauit simul extinguere, quem superesse nolebat. Praecepit ut acetum asperum nimisque acerrimum quaereretur; qui, cum fuisset allatum, uenerabilis senis recusantibus et nolentibus faucibus ingerebat. Nam si communis dominus, qui [*]( .2 presbiterici B et ante clerici om. b . cum ego: quam mss rege et BVlW reges et L rex et V2CMsβ; om. a uuradalis W uuandalos BV1 uuandali rell. seruiebant V feruebant VIM 3 clericis suis a aocinti Wa 5 inoredebilia V nostros ϕ WL 9 fugiens BVCaL furens V2М8 uniricus B hunericus MaL honoricus β 10 antoni BV: antonii rell. 11 religare W dum ad W 12 uinxit a1 13 insuper eum a insidiatorum b 16 senile mss praeter BVls 17 saccis ui rigaret VCl Baccis (sacci b) inrigaret Мβ 18 parilysis BV, gaudium Ws* 19 cubile mss praeter BV1 exiilii W enmii cpL 20 balbutientia (-cia a) MsaLb 22 acqtu W 28 qui BV\': quod V2CWM 8 α β cui L adlatum Pb1 uenerabili senis B\'V 01 uenerabili seni C2αβ 24 faucibus om. W Ii] sicut β )

94
ad hoc uenerat ut potaret, cum gustasset noluit bibere, quanto magis iste seruus et confessor fidelis omnino nollet, nisi heretica feritas ingessisset! Ex quo aceto praesertim illi passioni noxio morbus accepit augmentum; cui pietas Christi misericorditer subueniens postea sanum exhibuit.