Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

sumimus. Auctoritatibus enim cunctis populis fecimas innotesci, ut m sortibus Uoandalorum nullos conuentus omousiani sacerdotes adsumerent, nec aliquid mysteriorum, quae magis pollnunt, sibimet uindicarent. Quod cum uideremus esse neclectum et plurimos esse repertos dicentes se integram regulam fidei retinere, postmodum uniuersos constat fuisse commonitos spatia temporis praerogata mensuum nouem [quae] contentioni, si quid ab eorum proposito posset aptari, ut ad Kl. Februarias anni octaui regni nostri sine metu aliquo conuenirent.