Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

\'Quare his necesse est constitutionibus obligari omousianos: omnes, quos huiusmodi malae persuasionis constat tenuisse et tenere materiam; quos ab omnibus supradictis abstinere decernimus, in persecutione uenturis per ordines cunctarum urbium: sed etiam iudices, qui super his neglecte dira supplicia diuersis intulisse monstrantur. Omnes supradictae fidei omousion erroribus inplicatos, quae cuncto praedamnata est concilio tantorum numero sacerdotum, uniuersis rebus praedictis et contractibus praecipimus abstineri, quod nihil sibi nouerint esse permissum, sed uniuersos similis poena maneat et astringat, si ad ueram religionem, quam ueneramur et colimus, intra diem Kalendarum Iuniarum anni octaui regni nostri conuersi non fuerint. Diem autem praestitutum adeo pietas nostra constituit, ut praedamnantibus errorem indulgentia non negetur, et obstinatos animos supplicia digna coherceant. [*]( 2 ut] quod C\' id aLv 3 Buperstitutione BVs1 5 non om. Pb 6 supplicium om. β punirentur 0 offlciarum BV1 7 munero VC2s 9 hic 0 10 huiusmodo C\'6 malae persuagionis CVa: mali per sua signis B V mali persuasores W mali persuasiignia C1(?)Ms1 malis persuasis ignis Pb 11 matheriam P omnibus WCVa: hominibus rell. obtinere b 12 persecutione M: prosecutione BVeL prosecutionem Wa persecutionem rell. 13 iudicibus Pb super his (scil. rebus) Cx: superius rell. neglecte C2 : neglegenda W neglecta reU. dyra BVW 14 aduersis 0 non intulisse L monstratur a β omnibus C omnes ergo β 15 in(im-)plicatos Ws2a2: in(im-)plicatis BVCMs1 a1β cuncta Ml 16 numerum BVCMs1 supradictia Pb 17 et] ei a abstinere C2s 19 asstringat W ueneramus b 20 ianuariarum s1b 21 ideo 8* 22 praedam(damp Ma)natis aW errorum CL errore Wa erroribus M )

78