Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Deinde codices uniuersos sacerdotum, quos persequebantur, praeceperant ignibus tradi; quod de libris huiusmodi, quibus sibi nominis illius errorem persuasit iniquitas, praecipimus faciendum. Hoc. enim,, ut dictum est, pro singulis quibusque personis illi obsernandum praeceperant, ut inlustres singillatim auri pondo quinquagena darent, spectabiles auri pondo quadragena, senatores auri pondo tricena, principales auri pondo uicena, sacerdotales auri pondo tricena, decuriones auri pondo quina, negotiatores auri pondo quina, plebei auri pondo quina, circumcelliones argenti pondo, dena; et si. qui forte in hac pernicie permanerent, confiscatis omnibus rebus suis exilio multarentur.