Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(III, 16) Habitat deus in sanctis suis secundum promissaonem qua dixerat: habitabo in illis. Quod uero dominus Iesus dicit in euangelio: manete in me et ego in nobis, probat hoc Paulus dicens: an nescitis quia Iesus Christus est in uobis? Hoc autem totum in spiritus habitatione adimpletur, sicut memorat Iohannes: ex hoc, inquit, scimus quia in nobis est, quia de spiritu suo dedit nobis. Similiter et Paulus: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis ? Et iterum dicit: glorificate et portate deum in corpore uestro. Quem deum? utique spiritum sanctum, cuius templum esse uidemur.