Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Tale aliquid, immo fortius quiddam dominus in euangelio ostendit: omne peccatum et blasphemia. remittitur hominibus; qui autem blasphemat in spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Ecce terribili sententia inremissibile dicit esse peccatum ei, qui in spiritum sanctum blasphemauerit Compara hnio sententiae illud, quod scriptum. est in libro Regnorum: si peccando peccauerit uir in uirum, orabunt pro eo; si autem in deum peccauerit, quis orabit pro eo? Si ergo blasphemare in spiritum sanctum et peccare in deum simile id est inexpiabile crimen est, iam quantus sit spiritus sanctus unusquisque cognoscit..