Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Similiter praescire omnia spiritum sanctum ipse manifestauit dicens ad apostolos: cum uenerit spiritus ueritatis, docebit uos omnia et uentura adnuntiabit uobis. Qui uentura nuntiare perhibetur, praescire omnia non dubitatur, quia ipse scrutatur altitudines dei et nouit omnia quae in deo sunt, sicut memorat Paulus dicens: spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudines dei Item in eodem loco: sicut nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus qui in ipso est, ita nemo scit quae sunt dei, nisi spiritus dei.