Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Quam fidei rationem antiqua denique per Moysep benedictio pandit et conprobat, qua benedicere populum sacramento trinae inuocationis iubetur. Ait enim deus ad Moysen: sic benedices populum meum et ego benedicam illos: benedicat te dominus et custodiat te; inluminet dominus faciem suam super te et misereatur tui; adtollat dominus faciem suam super te et det tibi pacem. Quod hoc ipsud propheta Dauid adfirmat dicens: benedicat nos deus, deus noster, benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae. Quam trinitatis unitatem supernae angelorum uirtutes hymno uenerantur, et ter numero \'sanotus sanctus sanctus dominus deus sabaoth\' indesinenti canentes ore in unius fastigium dominationis gloriam eius exaltant.