Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Uide quam plena sit breuitas et quam clare in sacramentum unitatis recurrit: patrem in domino, uerbi significatione filium ponens, sanctum spiritum ex ore altissimi nuncupauit. Et ne uods . editio acciperetur in uerbo, caelos per eum adserit esse firmatos; ne autem flatus in spiritu reputetur, caelestis in eo uirtutis plenitudinem demonstrauit. Nam ubi uirtus, ibi necesse est persona subsistens; ubi omnis, non ablata a patre et filio, sed consummata significatur in spiritu sancto, non ut solus habeat quod in patre et filio est, sed ut totum habeat cum utroque.