Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
(III, 8) Credentes ergo deum patrem de sua substantia inpassibiliter filium generasse, non dicimus ipsam substantiam aut diuisam esse in filio aut diminutionem pertulisse in patre et per hoc passionis potuisse uitio subiacere. Absit enim a : nobis ut taiia uel opinemur uel cogitemus de deo, quia nos perfectum patrem perfectum filium sine sui diminutione, sine aliqua deriuatione, sine. omni omnino passionis infirmitate genuisse fideliter profitemur. Nam qui obicit deo, quia, si de se ipso genuit, diuisionis uitium pertulit, : potest dicere quia et laborem sensit quando uniuersa condidit, et ob hoc die septima ab omni suo opere requieuit. Sed nec in generando de se ipso passionem uel diminutionem aliquam sensit nec in : condendo uniuersa fatigationem aliquam pertulit.