Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
ut simus in uero filio eius Non est etiam degener, quia deus uerus de deo natus est uero, sicut idem Iohannes euangelista sequitur dicens: hic est uerus deus et uita aeterna; et ipse. dominus in euangelio: ego svm uia, ueritas et uita. Ergo si aliunde substantiam non habet, de patre habet; si de patre habet, onins substantiae cum patre est Sed si unius substantiae non est, ergo non de patre, sed aliunde est; quoniam unde est, inde substantiam habeat necesse eat. Omnia enim ex nihilo, filius uero de patre; de duobus eligat quia quod uelit, aut det ei substantiam de patre, aut fateatur ex nihilo substitisse.