Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Filius I ergo dei nullis condicionum necessitatibus obstrictus, sed libera diuinitatis potentia ita quae nostra sunt mirabili pietate adsumpsit, ut a suis quae diuina sunt omnino non destiterit, quia-diuinitas nec augmentum admittit nec patitur detrimentum. Unde gratias agimus domino nostro Iesu Christo, qui propter nos et propter nostram salutem de caelo descendit, sua passione nos redemit, sua morte uiuificauit, sua ascensione glorificauit; qui sedens ad dexteram patris uenturus est iudicare uiuos et mortuos, iustis aeternae uitae praemium largiturus, impiis atque incredulis merita supplicia redditurus.