Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
(III, 4) Uerum quia duas in filio profitemur esse naturas, id est deum uerum et hominem uerum, corpus et animam habentem: quicquid ergo excellenti sublimitatis potentia de eo referunt scripturae, admirandae eius diuinitati tribuendum sentimus; et quicquid infra honorem caelestis potentiae de eodem humilius enarratur, non uerbo deo, sed homini reputamus adsumpto. Secundum diuinitatem ergo est hoc, quod superius diximus, ubi ait: ego et pater unum sumus, et: qui me uidit, uidit et patrem, et: omnia quaecumque pater facit, eadem et filius facit similiter, uel cetera.