Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Item in euangelio scriptum est: quaecumque pater facit, eadem et filius facit similiter. Et: sieut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uinificat. Item: ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem; aequalis enim honor nonnisi aequalibus exhibetur. Item ibi filius ad patrem dicit: omnia mea tua sunt et tua mea. Item: Philippe, qui me uidit, uidit et patrem, quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? Hoc non dixisset, nisi patri per omnia fuisset aequalis. Item ipse dominus dicit: credite in deum, et in me credite. Et adhuc, ut unitatem aequalitatis demonstraret, ait: