Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(II, 3) Ordinato itaque episcopo Eugenio, uiro sancto deoque accepto, sublimis nata est laetitia et gaudium cumulatum est ecclesiae dei. Exultans multitudo catholica sub barbara dominatione de ordinatione pontificis reparati: nam maximus iuuenum numerus atque adulescentularum sibimet in commune congaudens attestabatur, quod numquam uidisset episcopum in throno sedentem. Porro ille uir dei sacerdos Eugenius coepit per conuersationem operum bonorum uenerabilis et reuerendus haberi etiam ab eis, qui foris sunt, et ita esse ab omnibus gratus, ut, si fas esset, animam suam pro eodem uniuersos ponere delectaret.